Glose
Dispertitae.Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quae ait:Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum[Joan. 14.], qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturae.Tanquam ignis.Idem in igne Spiritus venit: quia peccatoresSpiritus purgat, illuminat, accendit, urit.Ignis enim quatuor habet naturas,urit, purgat, calefacit, illuminat.Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur.